benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es
nimis gloria et decore indutus es
amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum
qui ambulas super pinnas venti
qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem
urentem
qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in
saeculum et in saeculum
abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt
aquae
ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui
formidabunt
ascendent montes et descendent campi ad locum quem
fundasti eis
terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur
ut operiant terram
qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes
fluant
ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager
sitim suam
super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum
dabunt vocem
qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum
tuorum implebitur terra
germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut
educat panem de terra
et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem
oleo panis autem cor hominis roborat
saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
montes excelsi cervis petra refugium ericiis
fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes
bestiae silvae
leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam
sibi
oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque
ad vesperam
quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia
fecisti impleta est terra possessione tua
hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia
innumerabilia animalia parva cum grandibus
ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut
inluderet ei
omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur
bono
abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum
eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem
terrae
sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in
operibus suis
qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint
benedic anima mea Domino